라틴어 문장 검색

cum vero ipsam loci viriditatem significare volumus, viridiorum dicimus, ut cum dicitur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 11:2)
'pallentis' autem vel aridas, vel quae ventris calore propria viriditate caruerunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 546)
omnia tamen haec a viriditate verbenae appellantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 656)
senectus enim quamvis non sit gravis, ut memini Catonem anno ante quam est mortuus, mecum et cum Scipione disserere, tamen aufert viriditatem, in qua etiam nunc erat Scipio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 14:9)
deinde tepefactum vapore et compressu suo diffundit et elicit herbescentem ex eo viriditatem, quae nixa fibris stirpium sensim adolescit culmoque erecta geniculato vaginis iam quasi pubescens includitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 66:5)
quid de pratorum viriditate aut arborum ordinibus aut vinearum olivetorumve specie plura dicam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 73:1)
hoc autem verbum sic interpretantur, ut non tantum illud recens esse velint, quod paulo ante acciderit, sed quam diu in illo opinato malo vis quaedam insit, ut vigeat et habeat quandam viriditatem, tam diu appelletur recens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 75:2)
Saepe venusta urbs reperitur, viriditate praeter modum vestita quibusdam in locis “securis”, at non aequabiliter aliis in locis minus conspicuis, ubi incolunt ex societate depulsi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 59:3)
coepitque sagaci animo conicere, quod nulla esset alia causa insolitae illo in loco uiriditatis, nisi quia ibidem sanctior cetero exercitu uir aliquis fuisset interfectus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. X.4)
) Ergo liquor, qui est in eius lapidis corpore, et aer cum exustus et ereptus fuerit, habueritque in se residuum calorem latentem, prius quem ex ignis vi recepit, intinctus in aqua, umore penetrante in foraminum raritates, confervescit et ita refrigeratus reicit ex calcis corpore fervorem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 5장15)
sapor autem et odor et color eius non restituitur, quod intinctus et commixtus est propter naturae raritatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 2장32)
igitur nervi inflatione turgentes e longitudine contrahuntur et ita aut nervicos aut podagricos efficiunt homines, ideo quod ex durissimis et spissioribus rigidissimisque rebus intinctas habent venarum raritates.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장18)
ita proprietas liquoris, cum init in corpus, proseminat intinctam sui cuiusque generis qualitatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장58)

SEARCH

MENU NAVIGATION